Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

fuit apud me Lamia post discessum tuum epistulamque ad me attulit missam sibi a Caesare. quae quamquam ante data erat quam illae Diocharinae, tamen plane declarabat illum ante ludos Romanos esse venturum. in qua extrema scriptum erat ut ad ludos omnia pararet neve committeret ut frustra ipse properasset. prorsus ex his litteris non videbatur esse dubium quin ante eam diem venturus esset, itemque Balbo cum eam epistulam legisset videri Lamia dicebat. dies feriarum mihi additos video sed quam multos fac, si me amas, sciam. de Baebio poteris et de altero vicino Egnatio.