Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

laudationem Porciae gaudeo me ante dedisse Leptae tabellario quam tuas acceperim litteras. eam tu igitur, si me amas, curabis, si modo mittetur, isto modo mittendam Domitio et Bruto.

de gladiatoribus, de ceteris quae scribis ἀνεμοφόρητα, facies me cotidie certiorem. velim, si tibi videtur, appelles Balbum et Offilium. de auctione proscribenda equidem locutus sum cum Balbo. placebat (puto conscripta habere Offilium omnia; habet et Balbus) sed Balbo placebat propinquum diem et Romae; si Caesar moraretur, posse diem differri. sed is quidem adesse videtur. totum igitur considera; placet enim Vestorio.