Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

o rem indignam! gentilis tuus urbem auget quam hoc biennio primum vidit et ei parum magna visa est quae etiam ipsum capere potuerit. hac de re igitur exspecto litteras tuas. Varroni scribis te, simul ac venerit.

dati igitur iam sunt nec tibi integrum est, hui, si scias quanto periculo tuo! aut fortasse litterae meae te retardarunt; sed eas nondum legeras cum has proximas scripsisti. scire igitur aveo quo modo res se habeat. de Bruti amore vestraque ambulatione etsi mihi nihil novi adfers sed idem quod saepe, tamen hoc audio libentius quo saepius, eoque mihi iucundius est quod tu eo laetaris certiusque eo est quod a te dicitur.

Scr. in Tusculano iv Non. Sext. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

has alteras hodie litteras. de Xenonis nomine et de Epiroticis x_x_x_x_ nihil potest fieri nec commodius nec aptius quam ut scribis. id erat locutus mecum eodem modo Balbus minor.

nihil novi sane nisi Hirtium cum Quinto acerrime pro me litigasse; omnibus eum locis furere maximeque in conviviis cum multa de me tum redire ad patrem; nihil autem ab eo tam ἀξιοπίστωσ dici quam alienissimos nos esse a Caesare; fidem nobis habendam non esse, me vero etiam cavendum (φοβερὸν ἂν ἦν nisi

viderem scire regem me animi nihil habere), Ciceronem vero meum vexari; sed id quidem arbitratu suo.