Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Dicaearchi περὶ ψυχῆσ utrosque velim mittas et καταβάσεωσ. Τριπολιτικὸν non invenio et epistulam eius quam ad Aristoxenum misit. tris eos libros maxime nunc vellem; apti essent ad id quod cogito.

Torquatus Romae est. misi ut tibi daretur. Catulum et Lucullum, ut opinor, antea. his libris nova prohoemia sunt addita quibus eorum uterque laudatur. eas litteras volo habeas et sunt quaedam alia. et quod ad te de decem legatis scripsi

parum intellexisti, credo, quia διὰ σημείων scripseram. de C. Tuditano enim quaerebam quem ex Hortensio audieram fuisse in decem. eum video in Libonis praetorem P. Popilio P. Rupilio coss. Annis xiiii ante quam praetor factus est legatus esse potuisset, nisi admodum sero quaestor est factus? quod non arbitror. video enim curulis magistratus eum legitimis annis perfacile cepisse. Postumium autem cuius statuam in Isthmo meminisse te dicis nesciebam fuisse. is autem est qui cos. cum L. Lucullo fuit; quem tu mihi addidisti sane ad illum σύλλογον personam idoneam. videbis igitur, si poteris, ceteros, ut possimus πομπεῦσαι καὶ τοῖσ προσώποισ.

Scr. in Tusculano iii Non. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

O neglegentiam miram! semelne putas mihi dixisse Balbum et Faberium professionem relatam? qui etiam eorum iussu miserim qui profiteretur. ita enim oportere dicebant. professus est Philotimus libertus. nosti, credo, librarium.

sed scribes et quidem confectum. ad Faberium, ut tibi placet, litteras misi, cum Balbo autem puto te aliquid fecisse †H in Capitolio†. in Vergilio mihi nulla est δυσωπία. nec enim eius causa sane debeo et, si emero, quid erit quod postulet? sed videbis ne is tum sit in Africa ut Caelius. de nomine tu videbis cum Cispio; sed si Plancus destinat, tum habet res difficultatem. te ad me venire

uterque nostrum cupit; sed ista res nullo modo relinquenda est. Othonem quod speras posse vinci sane bene narras. de aestimatione, ut scribis, cum agere coeperimus; etsi nihil scripsit nisi de modo agri. cum Pisone, si quid poterit. Dicaearchi librum accepi et καταβάσεωσ †exspecto†.