Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

sed adgredere Othonem, ut scribis. confice, mi Attice, istam rem. nihil enim aliud reperio ubi et in foro non sim et tecum esse possim. quanti autem, hoc mihi venit in mentem. C. Albanius proximus est vicinus. is ciↃ iugerum de M. Pilio emit, ut mea memoria est, HS c_x_v_. omnia scilicet nunc minoris. sed accedit cupiditas, in qua praeter Othonem non puto nos ullum adversarium habituros. sed eum ipsum tu poteris movere, facilius etiam si Canum haberes. o gulam insulsam! pudet me patris. rescribes si quid voles.

Scr. in Tusculano iv K. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

alteram a te epistulam cum hodie accepissem, nolui te una mea contentum. tu vero age, quod scribis, de Faberio. in eo enim totum est positum id quod cogitamus; quae cogitatio si non incidisset, mihi crede, istuc ut cetera non laborarem. quam ob rem, ut facis (istuc enim addi nihil potest), urge, insta, perfice.