Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

vult, opinor, regnum aliquod emere a Caesare; nam quo modo nunc est, pedem ubi ponat in suo non habet. omnino eum Sestius noster parochus publicus occupavit; quod quidem facile patior. verum tamen, quod mihi summo beneficio meo magna cum fratribus illius necessitudo est, invito eum per litteras ut apud me deversetur. ad eam rem cum mitterem Alexandrum, has ei dedi litteras.

Scr. in Tusculano iv K. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

cras igitur auctio Peducaei. cum poteris ergo; etsi impediet fortasse Faberius. sed tamen cum licebit. Dionysius noster graviter queritur et tamen iure a discipulis abesse tam diu. multis verbis scripsit ad me, credo item ad te. mihi quidem videtur etiam diutius afuturus. ac nollem; valde enim hominem desidero. a te litteras exspectabam, nondum scilicet; nam has mane rescribebam.