Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quid? tu non vides ipsum illum Aristoteli discipulum summo ingenio, summa modestia, postea quam rex appellatus sit, superbum, crudelem, immoderatum fuisse? quid? tu hunc de pompa Quirini contubernalem his nostris moderatis epistulis laetaturum putas? ille vero potius non scripta desideret quam scripta non probet. postremo ut volet. abiit illud quod tum me stimulabat quom tibi dabam πρόβλημα Ἀρχιδήμου. multo me hercule magis nunc opto casum illum quem tum timebam vel quem libebit. nisi quid te aliud impediet, mi optato veneris. Nicias a Dolabella magno opere arcessitus (legi enim litteras) etsi invito me tamen eodem me auctore profectus est.
hoc manu mea. cum quasi alias res quaererem de philologis e Nicia, incidimus in Thalnam. ille de ingenio nihil nimis, modestum et frugi. sed hoc mihi non placuit. se scire aiebat ab eo nuper petitam Cornificiam, Q. filiam, vetulam sane et multarum nuptiarum; non esse probatum mulieribus, quod ita reperirent rem non maiorem d_c_c_c_. hoc putavi te scire oportere.
de hortis ex tuis litteris cognovi et ex Chrysippo. in villa cuius insulsitatem bene noram video nihil aut pauca mutata; balnearia tamen laudat maiora, de minoribus ait hiberna
effici posse. tecta igitur ambulatiuncula addenda est; quam ut tantam faciamus quantam in Tusculano fecimus prope dimidio minoris constabit isto loco. ad id autem quod volumus ἀφίδρυμα nihil aptius videtur quam lucus quem ego noram; sed celebritatem nullam tum habebat, nunc audio maximam. nihil est quod ego malim. in hoc τὸν τῦφόν μου πρὸσ θεῶν τροποφόρησον. reliquum est, si Faberius nobis nomen illud explicat, noli quaerere quanti; Othonem vincas volo. nec tamen insaniturum illum puto; nosse enim mihi hominem videor. ita male autem audio ipsum esse tractatum ut mihi ille emptor non esse videatur. quid enim? pateretur? sed quid argumentor?si Faberianum explicas, emamus vel magno; si minus, ne parvo quidem possumus. Clodiam igitur. a qua ipsa ob eam causam sperare videor, quod et multo minoris sunt et Dolabellae nomen tam expeditum videtur ut etiam repraesentatione confidam. de hortis satis. cras aut te aut causam; quam quidem puto futuram Faberianam. sed si poteris. Ciceronis epistulam tibi remisi.