Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de epistula ad Caesarem, iurato mihi crede, non possum; nec me turpitudo deterret, etsi maxime debebat. quam enim turpis est adsentatio, cum vivere ipsum turpe sit nobis! sed, ut coepi, non me hoc turpe deterret. ac vellem quidem (essem enim qui esse debebam), sed in mentem nihil venit. nam quae sunt ad Alexandrum hominum eloquentium et doctorum suasiones vides quibus in rebus versentur. adulescentem incensum cupiditate verissimae gloriae, cupientem sibi aliquid consili dari quod ad laudem sempiternam valeret, cohortantur ad decus. non deest

oratio; ego quid possum? tamen nescio quid e quercu exsculpseram quod videretur simile simulacri. in eo quia non nulla erant paulo meliora quam ea quae fiunt et facta sunt, reprehenduntur; quod me minime paenitet. si enim pervenissent istae litterae, mihi crede, nos paeniteret.

quid? tu non vides ipsum illum Aristoteli discipulum summo ingenio, summa modestia, postea quam rex appellatus sit, superbum, crudelem, immoderatum fuisse? quid? tu hunc de pompa Quirini contubernalem his nostris moderatis epistulis laetaturum putas? ille vero potius non scripta desideret quam scripta non probet. postremo ut volet. abiit illud quod tum me stimulabat quom tibi dabam πρόβλημα Ἀρχιδήμου. multo me hercule magis nunc opto casum illum quem tum timebam vel quem libebit. nisi quid te aliud impediet, mi optato veneris. Nicias a Dolabella magno opere arcessitus (legi enim litteras) etsi invito me tamen eodem me auctore profectus est.

hoc manu mea. cum quasi alias res quaererem de philologis e Nicia, incidimus in Thalnam. ille de ingenio nihil nimis, modestum et frugi. sed hoc mihi non placuit. se scire aiebat ab eo nuper petitam Cornificiam, Q. filiam, vetulam sane et multarum nuptiarum; non esse probatum mulieribus, quod ita reperirent rem non maiorem d_c_c_c_. hoc putavi te scire oportere.

Scr. in Tusculano vi K. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

de hortis ex tuis litteris cognovi et ex Chrysippo. in villa cuius insulsitatem bene noram video nihil aut pauca mutata; balnearia tamen laudat maiora, de minoribus ait hiberna

effici posse. tecta igitur ambulatiuncula addenda est; quam ut tantam faciamus quantam in Tusculano fecimus prope dimidio minoris constabit isto loco. ad id autem quod volumus ἀφίδρυμα nihil aptius videtur quam lucus quem ego noram; sed celebritatem nullam tum habebat, nunc audio maximam. nihil est quod ego malim. in hoc τὸν τῦφόν μου πρὸσ θεῶν τροποφόρησον. reliquum est, si Faberius nobis nomen illud explicat, noli quaerere quanti; Othonem vincas volo. nec tamen insaniturum illum puto; nosse enim mihi hominem videor. ita male autem audio ipsum esse tractatum ut mihi ille emptor non esse videatur. quid enim? pateretur? sed quid argumentor?