Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

sed quid est tandem quod perhorrescas quia tuo periculo iubeam libros dari Varroni? etiam nunc si dubitas, fac ut sciamus. nihil est enim illis elegantius. volo Varronem, praesertim cum ille desideret; sed est, ut scis,

δεινὸσ ἀνήρ: τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο.
ita mihi saepe occurrit vultus eius querentis fortasse vel hoc, meas partis in iis libris copiosius defensas esse quam suas, quod me hercule non esse intelleges, si quando in Epirum veneris. nam nunc Alexionis epistulis cedimus. sed tamen ego non despero probatum iri Varroni et id, quoniam impensam fecimus in macrocolla, facile patior teneri. sed etiam atque etiam dico, tuo periculo fiet. qua re si addubitas, ad Brutum transeamus; est enim is quoque Antiochius. o Academiam volaticam et sui similem! modo huc, modo illuc. sed, quaeso, epistula mea ad Varronem valdene tibi placuit? male mi sit si umquam quicquam tam enitar. ergo ne Tironi quidem dictavi qui totas περιοχὰσ persequi solet sed Spintharo syllabatim.

Scr. in Tusculano prid. Id. Mai. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

de Vergili parte valde probo. sic ages igitur. et quidem id erit primum, proximum Clodiae. quod si neutrum, metuo

ne turbem et inruam in Drusum. intemperans sum in eius rei cupiditate quam nosti. itaque revolvor identidem in Tusculanum. quidvis enim potius quam ut non hac aestate absolvatur.