Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quid est quod Hermogenes mihi Clodius Andromenem sibi dixisse se Ciceronem vidisse Corcyrae? ego enim audita tibi putaram. nil igitur ne ei quidem litterarum? an non vidit? facies ergo ut sciam. quid tibi ego de Varrone rescribam? quattuor διφθέραι sunt in tua potestate. quod egeris id probabo. nec tamen

αἰδέομαι.
quid enim? sed ipsi quam res illa probaretur magis verebar. sed quoniam tu suscipis, in alteram aurem.

de retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras. conficies igitur et quidem sine ulla dubitatione aut retractatione. hoc fieri et oportet et opus est.

Scr. in Tusculano iv Id. Quint. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

de Andromene ut scribis ita putaram. scisses enim mihique dixisses. tu tamen ita mihi de Bruto scribis ut de te nihil. quando autem illum putas? nam ego Romam pridie Idus. Bruto ita volui scribere (sed quoniam tu te legisse scribis, fui fortasse ἀσαφέστεροσ) me ex tuis litteris intellexisse nolle eum me quasi prosequendi sui causa Romam nunc venire. sed, quoniam iam adest meus adventus, fac, quaeso, ne quid eum Idus impediant quo minus suo

commodo in Tusculano sit. nec enim ad tabulam eum desideraturus eram (in tali enim negotio cur tu unus non satis es?) sed ad testamentum volebam, quod iam malo alio die ne ob eam causam Romam venisse videar. scripsi igitur ad Brutum iam illud, quod putassem, Idibus nihil opus esse. velim ergo totum hoc ita gubernes ut ne minima quidem re ulla Bruti commodum impediamus.