Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ad Cicerone ita scripsisti ut neque severius neque temperatius scribi poterit nec magis quam quem ad modum ego maxime vellem; prudentissime etiam ad Tullios.

qua re aut ista proficient aut aliud agamus. de pecunia vero video a te omnem diligentiam adhiberi vel potius iam adhibitam esse. quod si efficis, a te hortos habebo. nec vero ullum genus possessionis est quod malim, maxime scilicet ob eam causam quae suscepta est; cuius festinationem mihi tollis, quoniam de aestate polliceris vel potius recipis. deinde etiam ad καταβίωσιν maestitiamque minuendam nihil mihi reperiri potest aptius; cuius rei cupiditas impellit me interdum ut te hortari velim. sed me ipse revoco; non enim dubito quin, quod me valde velle putes, in eo tu me ipsum cupiditate vincas. itaque istuc iam pro facto habeo.

exspecto quid istis placeat de epistula ad Caesarem. Nicias te, ut debet, amat vehementerque tua sui memoria delectatur. ego vero Peducaeum nostrum vehementer diligo; nam et quanti patrem feci, †totum in hunc† ipsum per se aeque amo atque illum amavi, te vero plurimum qui hoc ab utroque nostrum fieri velis. si hortos inspexeris

et si de epistula certiorem me feceris, dederis mihi quod ad te scribam; si minus, scribam tamen aliquid. numquam enim deerit.