Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Caelio tu quaeres, ut scribis; ego nihil novi. noscenda autem est natura, non facultas modo. de Hortensio et Verginio tu, si quid dubitabis. etsi quod magis placeat, ego quantum aspicio, non facile inveneris. cum Mustela, quem ad modum scribis, cum venerit Crispus. ad avium

scripsi ut ea quae bene nosset de auro Pisoni demonstraret. tibi enim sane adsentior et istud nimium diu duci et omnia nunc undique contrahenda. te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me veniendi. sed mecum esse te puto, non solum quod meam rem agis verum etiam quod videre videor quo modo agas. neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota.

Scr. in Tusculano i aut ii Id. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

Tubulum praetorem video L. Metello Q. Maximo consulibus. nunc velim P. Scaevola, pontifex maximus, quibus consulibus tribunus pl. equidem puto proximis, Caepione et Pompeio; praetor enim L. Furio Sex. Atilio. dabis igitur tribunatum et, si poteris, Tubulus quo crimine. et vide, quaeso, L. Libo, ille qui de Ser. Galba, Censorinone et Manilio an T. Quinctio M'. Acilio consulibus tribunus pl. fuerit. conturbabat enim me epitome Bruti Fanniana, in Bruti epitoma Fannianorum scripsi quod erat in extremo, idque ego secutus hunc Fannium qui scripsit historiam generum esse scripseram Laeli. sed tu me γεωμετρικῶσ refelleras, te autem nunc Brutus et Fannius. ego tamen de bono auctore Hortensio sic acceperam ut apud Brutum est. hunc igitur locum expedies.

Scr. in Tusculano prid. Id. Iun. a. 708 (46).CICERO ATTICO salutem

ego misi Tironem Dolabellae obviam. is ad me Idibus revertetur. te exspectabo postridie. de Tullia mea tibi antiquissimum esse video idque ita ut sit te vehementer rogo. ergo ei in integro omnia; sic enim scribis. mihi etsi Kalendae vitandae fuerunt Nicasionumque ἀρχέτυπα fugienda conficiendaeque tabulae, nihil tamen tanti ut a te abessem fuit. cum Romae essem et te iam iamque visurum me putarem, cotidie tamen horae quibus exspectabam longae videbantur. scis me minime esse blandum; itaque minus aliquanto dico quam sentio.