Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

putaram te aliquid novi, quod eius modi fuerat initium litterarum,

quamvis non curarem quid in Hispania fieret,
tamen te scripturum; sed videlicet meis litteris respondisti ut de foro et de curia. sed domus est, ut ais, forum. quid ipsa domo mihi opus est carenti foro? occidimus, occidimus Attice, iam pridem nos quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum quo tenebamur amisimus. itaque solitudinem sequor et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero (potero autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu quidem. atque etiam illa causa est non veniendi. meministi quid ex te Aledius quaesierit. qui etiam nunc molesti sunt, quid existimas, si venero?

de Terentia ita cura ut scribis meque hac ad maximas aegritudines accessione non maxima libera. et ut scias me ita dolere ut non iaceam, quibus consulibus Carneades et ea legatio Romam venerit scriptum est in tuo annali. haec nunc quaero quae causa fuerit (de Oropo, opinor, sed certum nescio) et, si ita est, quae controversiae. praeterea, qui eo tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis, qui etiam Athenis πολιτικοὶ fuerint inlustres. quae etiam ex Apollodori puto posse inveniri.