Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Terentia non possum commodius scribere quam tu scribis. officium sit nobis antiquissimum. si quid nos fefellerit, illius malo me quam mei paenitere.

Oviae C. Lolli curanda sunt HS C. negat Eros posse sine me, credo, quod accipienda aliqua sit et danda aestimatio. vellem tibi dixisset. si enim res est ut mihi scripsit parata nec in eo ipso mentitur, per te confici potuit. id cognoscas et conficias velim.

quod me in forum vocas, eo vocas unde etiam bonis meis rebus fugiebam. quid enim mihi foro sine iudiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis quos animo aequo videre non possum? quod autem a me homines postulare scribis ut Romae sim neque mihi ut absim concedere †aut quatenus† eos mihi concedere, iam pridem scito esse, cum

unum te pluris quam omnis illos putem. ne me quidem contemno meoque iudicio multo stare malo quam omnium reliquorum. neque tamen progredior longius quam mihi doctissimi homines concedunt; quorum scripta omnia quaecumque sunt in eam sententiam non legi solum, quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam, sed in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti animi non fuit. ab his me remediis noli in istam turbam vocare, ne recidam.