Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

et quidem ludi dies viii. quae cenae, quae deliciae! res interea fortasse transacta est. o miros homines! at Balbus aedificat; τί γὰρ αὐτῷ μέλει; verum si quaeris, homini non recta sed voluptaria quaerenti nonne βεβίωται? tu interea dormis. iam explicandum est πρόβλημα, si quid acturus es. si quaeris quid putem, ego fructum puto. sed quid multa? iam te videbo et quidem, ut spero, de via recta ad me. simul enim et diem Tyrannioni constituemus et si quid aliud.

Scr. in Tusculano iii Id. Iun. a. 708 (46).CICERO ATTICO salutem

unum te puto minus blandum esse quam me et, si uterque nostrum est aliquando adversus aliquem, inter nos certe numquam sumus. audi igitur me hoc ἀγοητεύτωσ dicentem. ne vivam, mi Attice, si mihi non modo Tusculanum, ubi

ceteroqui sum libenter, sed μακάρων νῆσοι tanti sunt ut sine te sim tot dies. qua re obduretur hoc triduum ut te quoque ponam in eodem πάθει; quod ita est profecto. sed velim scire hodiene statim de auctione et quo die venias. ego me interea cum libellis; ac moleste fero Vennoni me historiam non habere. sed tamen ne nihil de re, nomen illud, quod a Caesare, tris habet condiciones, aut emptionem ab hasta (perdere malo, etsi praeter ipsam turpitudinem hoc ipsum puto esse perdere) aut delegationem a mancipe annua die (quis erit cui credam, aut quando iste Metonis annus veniet?) aut Vettieni condicione semissem. σκέψαι igitur. ac vereor ne iste iam auctionem nullam faciat sed ludis factis Ἀτύπῳ subsidio currat, ne talis vir ἀλογηθῇ. sed μελήσει. tu Atticam, quaeso, cura et ei salutem et Piliae Tulliae quoque verbis plurimam.