Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Bruti ad me litteris scripsi ad te antea. prudenter scriptae, sed nihil quod me adiuvarent. quod ad te scripsit id vellem, ut ipse adesset. certe aliquid, quoniam me tam valde amat, adiuvaret. quod si quid scies, scribas ad me velim, maxime autem Pansa quando. de Attica doleo, credo tamen Cratero. Piliam angi veta. satis est me maerere pro omnibus.

Scr. Asturae vii Id. Mart. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

apud Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser videbis. in hac solitudine careo omnium conloquio, cumque mane me in silvam abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum. secundum te nihil est mihi amicius solitudine. in ea mihi omnis sermo est cum litteris. eum tamen interpellat fletus; cui repugno quoad possum, sed adhuc pares non sumus. Bruto ut suades, rescribam. eas litteras cras habebis. cum erit cui des, dabis.