Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de me excusando apud Appuleium dederam ad te pridie litteras. nihil esse negoti arbitror. quemcumque appellaris nemo negabit. sed Septimium vide et Laenatem et Statilium; tribus enim opus est. sed mihi Laenas totum receperat.

quod scribis a Iunio te appellatum, omnino Cornificius locuples est; sed tamen scire velim quando dicar spopondisse et pro patre anne pro filio. neque eo minus, ut scribis, procuratores Cornifici et Appuleium praediatorem videbis.