Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quantis curis conficiar etsi profecto vides, tamen cognosces ex Lepta et Trebatio. maximas poenas pendo temeritatis meae quam tu prudentiam mihi videri vis; neque te deterreo quo minus id disputes scribasque ad me quam saepissime. non nihil enim me levant tuae litterae hoc tempore. per eos qui nostra causa volunt valentque apud illum diligentissime contendas opus est, per Balbum et Oppium maxime, ut de me scribant quam diligentissime. oppugnamur enim, ut audio, et a praesentibus quibusdam et per litteras. iis ita est occurrendum ut rei magnitudo postulat.

Fufius est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei. dictitat se a me apud Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque eius amici. neque vero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre. nihil mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum. qui ex ipso audissent cum Sicyone palam multis audientibus loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. nosti genus, etiam expertus es fortasse. in me id est omne conversum. sed augeo commemorando dolorem et facio etiam tibi. qua re ad illud redeo. cura

ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. ad quos videbitur velim cures litteras meo nomine. vale. xiii Kal. Ian.

Scr. Brundisi iii Non. Ian. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

ego vero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci nec in ulla sum spe quippe qui exceptionibus edictorum retinear. quae si non essent sedulitate effectae et †benivolentie va†, liceret mihi abire in solitudines aliquas. nunc ne id quidem licet. quid autem me iuvat quod ante initum tribunatum veni, si ipsum quod veni nihil iuvat? iam quid sperem ab eo qui mihi amicus numquam fuit, cum iam lege etiam sim confectus et oppressus? cotidie iam Balbi ad me litterae languidiores multaeque multorum ad illum fortasse contra me. meo vitio pereo; nihil mihi mali casus attulit, omnia culpa contracta sunt. ego enim cum genus belli viderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros concedendum.

cessi meis vel potius parui. ex quibus unus qua mente fuerit, is quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quae ad te et ad alios misit. quas ego numquam aperuissem, nisi res acta sic esset. delatus est ad me fasciculus. solvi, si quid ad me esset litterarum. nihil erat, epistula Vatinio et Ligurio altera. iussi ad eos deferri. illi ad me statim ardentes dolore venerunt scelus hominis clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me

probrorum. hic Ligurius furere, se enim scire summo illum in odio fuisse Caesari. illum tamen non modo favisse sed etiam tantam illi pecuniam dedisse honoris mei causa. hoc ego dolore accepto volui scire quid scripsisset ad ceteros; ipsi enim illi putavi perniciosum fore, si eius hoc tantum scelus percrebruisset. cognovi eiusdem generis. ad te misi. quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. nil me laedet. nam quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum Pomponia. hac ille acerbitate initio navigationis cum usus esset, tanto me dolore adfecit ut postea iacuerim, neque nunc tam pro se quam contra me laborare dicitur.

ita omnibus rebus urgeor; quas sustinere vix possum vel plane nullo modo possum. quibus in miseriis una est pro omnibus quod istam miseram patrimonio, fortuna omni spoliatam relinquam. qua re te, ut polliceris, videre plane velim. alium enim cui illam commendem habeo neminem, quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi. sed si me non offendes, satis tamen habeto commendatam patruumque in ea quantum poteris mitigato. haec ad te die natali meo scripsi. quo utinam susceptus non essem aut ne quid ex eadem matre postea natum esset! plura scribere fletu prohibeor.

Scr. Brundisi xii K. Febr. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

ad meas incredibilis aegritudines aliquid novi accedit ex iis quae de Q. Q. ad me adferuntur. P. Terentius meus

necessarius operas in portu et scriptura Asiae pro magistro dedit. is Quintum filium Ephesi vidit vi Idus Decembr. eumque studiose propter amicitiam nostram invitavit; cumque ex eo de me percontaretur, eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, volumenque sibi ostendisse orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus. multa a se dicta contra eius amentiam. multa postea Patris simili scelere secum Quintum patrem locutum; cuius furorem ex iis epistulis quas ad te misi perspicere potuisti. haec tibi dolori esse certo scio; me quidem excruciant et eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto.

de Africanis rebus longe alia nobis ac tu scripseras nuntiantur. nihil enim firmius esse dicunt, nihil paratius. accedit Hispania et alienata Italia, legionum nec vis eadem nec voluntas, urbanae res perditae. quid est ubi acquiescam, nisi quam diu tuas litteras lego? quae essent profecto crebriores, si quid haberes quo putares meam molestiam minui posse. sed tamen te rogo ut ne intermittas scribere ad me quicquid erit eosque qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes, accuses tamen, non ut aliquid proficias sed ut tibi me carum esse sentiant. plura ad te scribam, si mihi ad eas litteras quas proxime ad te dedi rescripseris. vale. xii K. Febr.

Scr. Brundisi viri Id. Mart. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

confectus iam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem quod ad te debeam scribere facile id exsequi possim,

hoc minus, quod res nulla est quae scribenda sit cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius. ita iam ne tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliud adferunt quod velim. qua re tu quidem scribito, cum erit quoi des. ego tuis proximis, quas tamen iam pridem accepi, nihil habeo quod rescribam; longo enim intervallo video immutata esse omnia; illa esse firma quae debeant, nos stultitiae nostrae gravissimas poenas pendere.