Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

o multas et gravis offensiones! quas quidem tu das operam ut lenias, nec tamen nihil proficis, quin hoc ipso minuis dolorem meum, quod ut minuas tam valde laboras; idque velim ne gravere quam saepissime facere. maxime autem adsequere quod vis, si me adduxeris ut existimem me bonorum iudicium non funditus perdidisse. quamquam quid tu in eo potes? nihil scilicet. sed si quid res dabit tibi facultatis, id me maxime consolari poterit; quod nunc quidem video non esse sed, si quid, ex eventis, ut hoc nunc accidit. dicebar debuisse cum Pompeio proficisci. exitus illius minuit eius offici praetermissi reprehensionem. sed ex omnibus nihil magis tamen desideratur quam quod in Africam non ierim. iudicio hoc sum usus non esse barbaris auxiliis fallacissimae gentis rem publicam defendendam, praesertim contra exercitum saepe victorem. non probant fortasse; multos enim viros bonos in Africam venisse audio et scio fuisse antea. valde hoc loco urgeor. hic quoque opus est casu, ut aliqui sint ex eis aut, si potest, omnes qui salutem anteponant. nam si perseverant et obtinent, quid nobis futurum sit vides. dices,

quid illis, si victi erunt?
honestior est plaga. haec me excruciant.

Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres. quod etsi non tam gloriosum est quam Catonis, tamen et periculo vacuum est et dolore. extremum est eorum qui in Achaia sunt. ii tamen ipsi se hoc melius habent quam nos quod et multi sunt uno in loco et, cum in Italiam venerint, domum statim venerint. haec tu perge, ut facis, mitigare et probare quam plurimis.