Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod ad te iam pridem de testamento scripsi, apud †epistulas velim ut possim adversas.† ego huius miserrimae †facultate† confectus conflictor. nihil umquam simile atum puto. quoi si qua re consulere aliquid possum, cupi a te admoneri. video eandem esse difficultatem quam in consilio dando ante. tamen hoc me magis sollicitat quam omnia. in pensione secunda caeci fuimus. aliud mallem; sed praeteriit. te oro, ut in perditis rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento atque satis multa ex supellectile, des operam. iam enim mihi videtur adesse extremum nec ulla fore condicio pacis eaque quae sunt etiam sine adversario peritura. haec etiam, si videbitur, cum Terentia loquere opportune. non queo omnia scribere. vale. iii Non. Quintil.

Scr. in Arpinati viii K. Dec. a. 708 (46).CICERO ATTICO salutem

undecimo die, postquam a te discesseram, hoc litterularum exaravi egrediens e villa ante lucem atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in Tusculano, ibi unum diem; v Kalend. igitur ad constitutum. atque utinam continuo ad complexum meae Tulliae, ad osculum Atticae possim currere! quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad me ut, dum consisto in Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid scribat ad te; eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque Piliae. et tamen etsi continuo congressuri sumus, scribes ad me si quid habebis.