Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messalla. currunt ad illum pulsi a militibus qui se negant usquam, nisi acceperint. ergo ille huc veniet, quod non putabant, tarde quidem. itinera enim ita facit ut multos dies in †oppidum† ponat. Pharnaces autem, quoquo modo aget, adferet moram. quid mihi igitur censes? iam enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli quae mihi languorem adfert in dolore. an his illuc euntibus mandem ut me excusent, ipse accedam propius? quaeso, attende et me, quod adhuc saepe rogatus non fecisti, consilio iuva. scio rem difficilem esse, sed ut in malis etiam illud mea magni interest te ut videam. profecto aliquid profecero, si id acciderit. de testamento, ut scribis, animadvertes.

Scr. Brundisi vii Id. Quint. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

quod ad te scripseram ut cum Camillo communicares, de eo Camillus mihi scripsit te secum locutum. tuas litteras exspectabam; nisi illud quidem mutari, si aliter est et oportet, non video posse. sed cum ab illo accepissem litteras, desideravi tuas (etsi putabam te certiorem factum non esse), modo valeres; scripseras enim te quodam valetudinis genere temptari.

Agusius quidam Rhodo venerat viii Idus Quint. is nuntiabat Quintum filium ad Caesarem profectum iiii Kal. Iun., Philotimum Rhodum pridie eum diem venisse, habere ad me litteras. ipsum Agusium audies. sed tardius iter faciebat. eo feci ut eo celeriter eunti darem. quid sit

in iis litteris nescio, sed mihi valde Quintus frater gratulatur. equidem in meo tanto peccato nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod mihi tolerabile possit esse.