Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de dote quod scribis, per omnis deos te obtestor ut totam rem suscipias et illam miseram mea culpa et neglegentia tueare meis opibus si quae sunt, tuis quibus tibi molestum non erit facultatibus. quoi quidem deesse omnia, quod scribis, obsecro te, noli pati. in quos enim sumptus abeunt fructus praediorum? iam illa HS L_X_ quae scribis nemo mihi umquam dixit ex dote esse detracta; numquam enim essem passus. sed haec minima est ex iis iniuriis quas accepi; de quibus ad te dolore et lacrimis scribere prohibeor. ex ea pecunia quae fuit in Asia partem dimidiam fere exegi.

tutius videbatur fore ibi ubi est quam apud publicanos. quod me hortaris ut firmo sim animo, vellem posses aliquid adferre quam ob rem id facere possem. sed si ad ceteras miserias accessit etiam id quod mihi Chrysippus dixit parari (tu nihil significasti) de domo, quis me miserior uno iam fuit? oro, obsecro, ignosce. non possum plura scribere. quanto maerore urgear profecto vides. quod si mihi commune cum ceteris esset qui videntur in eadem causa esse, minor mea culpa videretur et eo tolerabilior esset. nunc nihil est quod consoletur, nisi quid tu efficis, si modo

etiam nunc effici potest ut ne qua singulari adficiar calamitate et iniuria.

tardius ad te remisi tabellarium quod potestas mittendi non fuit. a tuis et nummorum accepi HS L_X_X_ et vestimentorum quod opus fuit. quibus tibi videbitur velim des litteras meo nomine. nosti meos familiaris. si signum requirent aut manum, dices me propter custodias ea vitasse.

Scr. in castris Pompei Id. Iun. a. 706 (48).CICERO ATTICO salutem

quid hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit. quem diutius tenui quia cotidie aliquid novi exspectabamus; neque nunc mittendi tamen ulla causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet quid vellem. utrumque grave est et tam gravi tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum exitu ista quam scribis abruptio. qua re ut alia sic hoc vel maxime tuae curae benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati; cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute nostra fortunisque deliberavissem.

quod negas praecipuum mihi ullum in communibus incommodis impendere, etsi ista res non nihil habet consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima esse et me facillime vitare potuisse. ea tamen erunt minora si, ut adhuc factum est, administratione diligentiaque tua levabuntur.

pecunia apud Egnatium est. sit a me ut est. neque

enim hoc quod agitur videtur diuturnum esse posse, ut scire iam possim quid maxime opus sit; etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est quicum sumus; cui magnam dedimus pecuniam mutuam opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori fore. tu ut antea fecisti, velim si qui erunt ad quos aliquid scribendum a me existimes ipse conficias. tuis salutem dic. cura ut valeas. in primis id quod scribis omnibus rebus cura et provide ne quid ei desit de qua scis me miserrimum esse. Idibus Iuniis ex castris.

Scr. in castris Pompei Id. Quint. a. 706 (48).CICERO ATTICO salutem

accepi ab Isidoro litteras et postea datas binas. ex proximis cognovi praedia non venisse. videbis ergo ut sustentetur per te. de Frusinati, si modo fruituri sumus, erit mihi res opportuna. meas litteras quod requiris, impedior inopia rerum quas nullas habeo litteris dignas, quippe cui nec quae accidunt nec quae aguntur ullo modo probentur. utinam coram tecum olim potius quam per epistulas! hic tua, ut possum, tueor apud hos. cetera Celer. ipse fugi adhuc omne munus eo magis quod ita nihil poterat agi ut mihi et meis rebus aptum esset.

Scr. Dyrrhachi inter xvi et xii K. Quint. a. 706 (48).CICERO ATTICO salutem

quid sit gestum novi quaeris. ex Isidoro scire poteris. reliqua non videntur esse difficiliora. tu id velim quod

scis me maxime velle cures, ut scribis et facis. me conficit sollicitudo ex qua etiam summa infirmitas corporis. qua levata ero una cum eo qui negotium gerit estque in spe magna. Brutus amicus; in causa versatur acriter. hactenus fuit quod caute a me scribi posset. vale. de pensione altera, oro te, omni cura considera quid faciendum sit, ut scripsi iis litteris quas Pollex tulit.

Scr. Brundi%sipr. Non. Nov. a. 706 (48).CICERO ATTICO salutem

quae me causae moverint, quam acerbae, quam graves, quam novae, coegerintque impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore scribere. fuerunt quidem tantae ut id quod vides effecerint. itaque nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio; rem et summam negoti vides. equidem ex tuis litteris intellexi et iis quas communiter cum aliis scripsisti et iis quas tuo nomine, quod etiam mea sponte videbam, te subita re quasi debilitatum novas rationes tuendi mei quaerere.

quod scribis placere ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non sane video quem ad modum id fieri possit. neque enim ita apta habeo deversoria ut tota tempora diurna in iis possim consumere, neque ad id quod quaeris multum interest utrum me homines in oppido videant an in via. sed tamen hoc ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime fieri posse videatur.