Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Fufidianis qua re nihil potuit confici? genus enim condicionis eius modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor licitatione expleri posset. hoc ego non sine causa quaero. suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle. vale. Pr. Idus Maias.

Scr. Brundisi. iii Nou. luot. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum) ut me ista epistula nihil consoletur. nam et exigue scripta est et suspiciones magnas habet non esse ab illo; quas animadvertisse te existimo. de obviam itione ita faciam ut suades. neque enim ulla de adventu eius opinio est neque si qui ex Asia veniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc fraudem incidi. nihil video quod sperandum putem, nunc praesertim cum ea plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in Cassiano negotio, in ipsa Alexandrea, in urbe, in Italia. ego vero etiam si rediturus ille est qui adhuc bellum gerere dicitur tamen ante reditum eius negotium confectum iri puto.

quod autem scribis quandam laetitiam bonorum esse commotam ut sit auditum de litteris, tu quidem nihil praetermittis in quo putes aliquid solaci esse, sed ego non adducor quemquam bonum ullam salutem putare mihi tanti

fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium quidem habeo quemquam. qui in Asia sunt rerum exitum exspectant, Achaici etiam Fufio spem deprecationis adferunt. Horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; mora Alexandrina causam illorum correxit, meam evertit.