Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

haec ad te scribo, non ut †quem tuam demere† sollicitudinem sed ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad quae gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam. quin etiam Aesopi filius me

excruciat. prorsus nihil abest quin sim miserrimus. sed ad primum revertor quid putes faciendum, occultene aliquo propius veniendum an mare transeundum. nam hic maneri diutius non potest

de Fufidianis qua re nihil potuit confici? genus enim condicionis eius modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor licitatione expleri posset. hoc ego non sine causa quaero. suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle. vale. Pr. Idus Maias.