Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur. ad Minucium Tarentum scribam et tuas litteras mittam; ad te scribam num quid egerim. HS x_x_x_ potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis praediis. † et advideo tamen exspecto†; quem videre, si ullo modo potest (poscit enim res), pervelim. iam extremum concluditur; †ibi facile est, quod quale sit hic gravius existimare†. vale.

Scr. Brundisi prid. Id. Mai. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

quoniam iustas causas adfers quor te hoc tempore videre non possim, quaeso, cogita quid sit mihi faciendum. ille

enim ita videtur Alexandream tenere ut eum scribere etiam pudeat de illis rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi videntur, Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco commoraturi. quid mihi igitur putas agendum? video difficile esse consilium. sum enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit neque ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. sed tamen scire velim quid censeas; idque erat cum aliis cur te, si fieri posset, cuperem videre.