Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tibi sunt omnia commendata, quae commendationis meae pro tuo in nos amore non indigent. nec hercule ego quidem reperio quid scribam; sedeo enim πλουδοκῶν. etsi nihil umquam tam fuit scribendum quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis iucunditatibus gratius accidisse quam quod meam Tulliam suavissime diligentissimeque coluisti. valde eo ipsa delectata est, ego autem non minus. cuius quidem virtus mirifica. quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas! quantus autem animus in discessu nostro! est στοργή, est summa σύντηξισ. tamen nos recte facere et bene audire vult.

sed hac super re ne nimis, ne meam ipse συμπάθειαν iam evocem. tu si quid de Hispaniis certius et si quid aliud, dum adsumus, scribes, et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid eo etiam magis quod Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia. cum Antonio item est agendum ut cum Curione Melitae me velle esse, huic civili bello nolle

interesse. eo velim tam facili uti posse et tam bono in me quam Curione. is ad Misenum vi Nonas venturus aicebatur, id est hodie. sed praemisit mihi odiosas litteras hoc exemplo: