Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tu tamen si quid de Hispaniis sive quid aliud perge, quaeso, scribere nec meas litteras exspectaris, nisi cum quo opto pervenerimus aut si quid ex cursu. sed hoc quoque timide scribo; ita omnia tarda adhuc et spissa. ut male posuimus initia sic cetera sequuntur.

Formias nunc sequimur; eodem nos fortasse Furiae persequentur. ex Balbi autem sermone quem tecum habuit, non probamus de Melita. dubitas igitur quin nos in hostium numero habeat? scripsi equidem Balbo te ad me et de benevolentia scripsisse et de suspicione.

egi gratias; de altero ei me purga. ecquem tu hominem infeliciorem? non loquor plura, ne te quoque excruciem. ipse conficior venisse tempus cum iam nec fortiter nec prudenter quicquam facere possim.

Scr. in Epiro inter Non. et Id. Ian., ut videtur, a. 706 (48).CICERO ATTICO salutem

accepi a te signatum libellum quem Anteros attulerat; ex quo nihil scire potui de nostris domesticis rebus. de quibus acerbissime adflictor quod qui eas dispensavit neque adest istic neque ubi terrarum sit scio. omnem autem spem habeo existimationis privatarumque rerum in tua erga me mihi perspectissima benevolentia. quam si his temporibus miseris et extremis praestiteris, haec pericula quae mihi communia sunt cum ceteris fortius feram; idque ut facias te obtestor atque obsecro.