Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

hic nos C. Marcellum habemus eadem vere cogitantem aut bene simulantem; quamquam ipsum non videram sed ex familiarissimo eius audiebam. tu, quaeso, si quid habebis novi; ego, si quid moliti erimus, ad te statim scribam. Quintum filium severius adhibebo. utinam proficere possim! tu tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando concerpito, ne quando quid emanet; ego item tuas.

Servium exspecto nec ab eo quicquam ὑγιέσ. scies quicquid erit.

Scr. in Cumano prid. Non. Mai. a. 705(49).CICERO ATTICO salutem

sine dubio errasse nos confitendum est.

at semel, at una in re.
immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius.
ἀλλὰ τὰ μὲν προτετύχθαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ.
in reliquis modo ne ruamus. iubes de profectione me providere. quid provideam? ita patent omnia quae accidere possunt ut, ea si vitem, sedendum sit cum dedecore
et dolore, si neglegam, periculum sit ne in manus incidam perditorum. sed vide quantis in miseriis simus. optandum interdum videtur ut aliquam accipiamus ab istis quamvis acerbam iniuriam, ut tyranno in odio fuisse videamur.