Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

apud matrem recte est, eaque nobis curae est. L. Cincio HS X_X_CD constitui me curaturum Idibus Febr. tu velim ea quae nobis emisse te et parasse scribis des operam ut quam primum habeamus et velim cogites, id quod mihi pollicitus es, quem ad modum bibliothecam nobis conficere possis. omnem spem delectationis nostrae, quam cum in otium venerimus habere volumus, in tua humanitate positam habemus.

Scr. Romae post Id. Febr. a. 687 (67).CICERO ATTICO salutem

apud te est ut volumus. mater tua et soror a me Quintoque fratre diligitur. cum Acutilio sum locutus. is sibi negat a suo procuratore quicquam scriptum esse et miratur istam controversiam fuisse quod ille recusarit satis dare amplius abs te non peti. quod te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego Tadio et gratum esse intellexi et magno opere iucundum. ille noster amicus, vir me hercule optimus et mihi amicissimus, sane tibi iratus est. hoc si quanti tu aestimes sciam, tum quid mihi elaborandum sit scire possim.

L. Cincio HS CCIↃↃ CCIↃↃ CCCC pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi. Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me scripsisti iam nunc me admodum delectant. qua re velim et eos et signa et cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse. nam in eo genere sic studio efferimur ut abs te adiuvandi, ab aliis prope reprehendendi simus. si Lentuli navis non erit, quo tibi placebit imponito.

Tulliola deliciolae nostrae tuum munusculum flagitat et me ut sponsorem appellat; mi autem abiurare certius est quam dependere.

Scr. Romae m. Mart. aut Apr. a 687 (67).CICERO ATTICO salutem

nimium raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu facilius reperias qui Romam proficiscantur quam ego qui Athenas, et certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis. itaque propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa epistula est quod, cum incertus essem ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus devenire.

signa Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer exspecto. quicquid eiusdem generis habebis dignum Academia tibi quod videbitur ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. genus hoc est voluptatis meae; quae γυμνασιώδη maxime sunt, ea quaero. Lentulus navis suas pollicetur. peto abs te ut haec diligenter cures. Thyillus te rogat et ego eius rogatu Εὐμολπιδῶν πάτρια.