Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Quintus frater, ut mihi videtur, quo volumus animo est in Pomponiam et cum ea nunc in Arpinatibus praediis erat et secum habebat hominem χρηστομαθῆ D. Turranium. pater nobis decessit a. d. iv Kal. Dec. haec habebam fere quae te scire vellem. tu velim, si qua ornamenta γυμνασιώδη reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne praetermittas. nos Tusculano ita delectamur ut nobismet ipsis tum denique cum illo venimus placeamus. quid agas omnibus de rebus et quid acturus sis fac nos quam diligentissime certiores.

Scr. Romae ante Id. Febr. 687 (67).CICERO ATTICO salutem

apud matrem recte est, eaque nobis curae est. L. Cincio HS X_X_CD constitui me curaturum Idibus Febr. tu velim ea quae nobis emisse te et parasse scribis des operam ut quam primum habeamus et velim cogites, id quod mihi pollicitus es, quem ad modum bibliothecam nobis conficere possis. omnem spem delectationis nostrae, quam cum in otium venerimus habere volumus, in tua humanitate positam habemus.

Scr. Romae post Id. Febr. a. 687 (67).CICERO ATTICO salutem

apud te est ut volumus. mater tua et soror a me Quintoque fratre diligitur. cum Acutilio sum locutus. is sibi negat a suo procuratore quicquam scriptum esse et miratur istam controversiam fuisse quod ille recusarit satis dare amplius abs te non peti. quod te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego Tadio et gratum esse intellexi et magno opere iucundum. ille noster amicus, vir me hercule optimus et mihi amicissimus, sane tibi iratus est. hoc si quanti tu aestimes sciam, tum quid mihi elaborandum sit scire possim.

L. Cincio HS CCIↃↃ CCIↃↃ CCCC pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi. Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me scripsisti iam nunc me admodum delectant. qua re velim et eos et signa et cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse. nam in eo genere sic studio efferimur ut abs te adiuvandi, ab aliis prope reprehendendi simus. si Lentuli navis non erit, quo tibi placebit imponito.