Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de litterarum missione sine causa abs te accusor. numquam enim a Pomponia nostra certior sum factus esse cui dare litteras possem, porro autem neque mihi accidit ut haberem qui in Epirum proficisceretur nequedum te Athenis esse audiebamus.

de Acutiliano autem negotio quod mihi mandaras, ut primum a tuo digressu Romam veni, confeceram; sed accidit ut et contentione nihil opus esset et ut ego, qui in te satis consili statuerim esse, mallem Peducaeum tibi consilium per litteras quam me dare. etenim cum multos dies auris meas Acutilio dedissem, cuius sermonis genus tibi notum esse arbitror, non mihi grave duxi scribere ad te de illius querimoniis, cum eas audire, quod erat subodiosum, leve putassem. sed abs te ipso qui me accusas unas mihi scito litteras redditas esse, cum et oti ad scribendum plus et facultatem dandi maiorem habueris.

quod scribis, etiam si cuius animus in te esset offensior, a me recolligi oportere, teneo quid dicas neque id neglexi, sed est miro quodam modo adfectus. ego autem quae dicenda fuerunt de te non praeterii; quid autem contendendum esset ex tua putabam voluntate me statuere oportere. quam si ad me perscripseris, intelleges me neque diligentiorem esse voluisse quam tu esses neque neglegentiorem fore quam tu velis.