Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Lurco autem tribunus pl., qui magistratum †insimul cum lege alia† iniit, solutus est et Aelia et Fufia ut legem de ambitu ferret, quam ille bono auspicio claudus homo promulgavit. ita comitia in a. d. vi Kal. Sext. dilata sunt. novi est in lege hoc, ut qui nummos in tribu pronuntiarit, si non dederit, impune sit, sin dederit, ut quoad vivat singulis tribulibus HS ciↃ ciↃ ciↃ debeat. dixi hanc legem P. Clodium iam ante servasse; pronuntiare enim solitum esse et non dare. sed heus tu! videsne consulatum illum nostrum, quem Curio antea ἀποθέωσιν vocabat, si hic factus erit, fabam mimum futurum? qua re, ut opinor, φιλοσοφητέον, id quod tu facis, et istos consulatus non flocci facteon.

quod ad me scribis te in Asiam statuisse non ire, equidem mallem ut ires, ac vereor ne quid in ista re minus commode fiat; sed tamen non possum reprehendere consilium tuum, praesertim cum egomet in provinciam non sim profectus.

epigrammatis tuis quae in Amaltheo posuisti contenti erimus, praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de me scripserit. ac vereor ne, Lucullis quoniam Graecum poema condidit, nunc ad Caecilianam fabulam spectet.

Antonio tuo nomine gratias egi eamque epistulam Mallio dedi. ad te ideo antea rarius scripsi quod non habebam idoneum cui darem, nec satis sciebam quo darem. valde te venditavi.

Cincius si quid ad me tui negoti detulerit, suscipiam; sed nunc magis in suo est occupatus; in quo ego ei non desum. tu si uno in loco es futurus, crebras a nobis litteras exspecta; sed pluris etiam ipse mittito.

velim ad me scribas cuius modi sit Ἀμαλθεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποθεσίᾳ, et quae poemata quasque historias de Ἀμαλθείᾳ habes ad me mittas. libet mihi facere in Arpinati. ego tibi aliquid de meis scriptis mittam. nihil erat absoluti.

Scr. Romae Non. Dec. a. 693 (61).CICERO ATTICO salutem

magna mihi varietas voluntatis et dissimilitudo opinionis ac iudici Quinti fratris mei demonstrata est ex litteris tuis in quibus ad me epistularum illius exempla misisti. qua ex re et molestia sum tanta adfectus, quantam mihi meus amor summus erga utrumque vestrum adferre debuit, et admiratione quidnam accidisset quod adferret Quinto fratri meo aut offensionem tam gravem aut commutationem tantam voluntatis. atque illud a me iam ante intellegebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari videbam, subesse nescio quid opinionis incommodae sauciumque esse eius animum et insedisse quasdam odiosas suspiciones. quibus ego mederi cum cuperem antea saepe et vehementius etiam post sortitionem provinciae, nec tantum intellegebam ei esse offensionis quantum litterae tuae declararant nec tantum proficiebam quantum volebam.