Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

provincias praetores nondum sortiti sunt. res eodem est loci quo reliquisti. τοποθεσίαν quam postulas Miseni et Puteolorum includam orationi meae.

A. d. iii Non. Decembr.
mendose fuisse animadverteram. quae laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant sed non audebam antea dicere; nunc vero quod a te probata sunt, multo mi Ἀττικώτερα videntur. in illam orationem Metellinam addidi quaedam. Liber tibi mittetur, quoniam te amor nostri φιλορήτορα reddidit.

novi tibi quidnam scribam? quid? etiam. Messalla consul Autronianam domum emit HS † C_X_X_X_I_I_I_I_ZZZ †.

quid id ad me?
inquies. tantum quod ea emptione et nos bene emisse iudicati sumus et homines intellegere coeperunt licere amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam pervenire. Teucris illa lentum negotium est sed tamen est in spe. tu ista confice. a nobis liberiorem epistulam exspecta. vi Kal. Febr. M. Messalla, M. Pisone coss.

Scr. Romae Id. Febr. a. 693 (61) CICERO ATTICO salutem

vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita distinebar ut huic vix tantulae epistulae tempus habuerim atque id ereptum e summis occupationibus. prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te antea, non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis; itaque frigebat. tum Pisonis consulis impulsu levissimus tribunus pl. Fufius in contionem producit Pompeium. res agebatur in circo Flaminio et erat in eo ipso loco illo die nundinarum πανήγυρισ. quaesivit ex eo placeretne ei iudices a praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur. id autem erat de Clodiana religione ab senatu constitutum.

tum Pompeius μάλ' ἀριστοκρατικῶσ locutus est senatusque auctoritatem sibi omnibus in rebus maximam videri semperque visam esse respondit et id multis verbis. postea Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid de religione et de promulgata rogatione sentiret. locutus ita est in senatu ut omnia illius ordinis consulta γενικῶσ laudaret mihique, ut adsedit, dixit se putare satis ab se etiam

de istis rebus
esse responsum.