Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor. quod ego etsi mea sponte ante faciebam, eo nunc tamen et agam studiosius et contendam ab illo vehementius, quod tantam ex epistula voluntatem eius rei tuam perspicere videor. hoc te intellegere volo, pergraviter illum esse offensum; sed quia nullam video gravem subesse causam, magno opere confido illum fore in officio et in nostra potestate.

signa nostra et Hermeraclas, ut scribis, cum commodissime poteris velim imponas, et si quod aliud οἰκεῖον eius loci quem non ignoras reperies et maxime quae tibi palaestrae gymnasique videbuntur esse. etenim ibi sedens haec ad te scribebam ut me locus ipse admoneret. praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et putealia sigillata duo.

bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem inveneris; nam ego omnis meas vindemiolas eo reservo ut illud subsidium senectuti parem.

de fratre confido ita esse ut semper volui et elaboravi. multa signa sunt eius rei, non minimum quod soror praegnas est.

de comitiis meis et tibi me permisisse memini et ego iam pridem hoc communibus amicis qui te exspectant praedico, te non modo non arcessi a me sed prohiberi, quod intellegam multo magis interesse tua te agere quod agendum est hoc tempore quam mea te adesse comitiis. proinde eo animo te velim esse quasi mei negoti causa in ista loca missus esses; me autem eum et offendes erga te et audies quasi mihi si quae parta erunt non modo te praesente sed per te parta sint. Tulliola tibi diem dat, sponsorem me appellat.

Scr. Romae m. Quint. ante Sext. a. 687 (67).CICERO ATTICO salutem

et mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis perdiligenter in eandem rationem scriptis magno opere sum commotus. eo accedebat hortator adsiduus Sallustius ut agerem quam diligentissime cum Lucceio de vestra vetere gratia reconcilianda. sed cum omnia fecissem, non modo eam voluntatem eius quae fuerat erga te reciperare non potui, verum ne causam quidem elicere immutatae voluntatis. tametsi iactat ille quidem illud suum arbitrium et ea quae iam tum cum aderas offendere eius animum intellegebam, tamen habet quiddam profecto quod magis in animo eius insederit, quod neque epistulae tuae neque nostra adlegatio tam potest facile delere. quam tu praesens non modo oratione sed tuo vultu illo familiari tolles, si modo tanti putaris, id quod, si me audies et si humanitati tuae constare voles, certe putabis. ac ne illud mirere cur, cum ego antea significarim tibi per litteras me sperare illum in nostra potestate fore, nunc idem videar diffidere, incredibile est quanto mihi videatur illius voluntas obstinatior et in hac iracundia offirmatior. sed haec aut sanabuntur cum veneris aut ei molesta erunt in utro culpa erit.