Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
S. v. g. v. et Tullia nostra recte v. Terentia minus belle habuit, sed certum scio iam convaluisse eam ; praeterea rectissime sunt apud te omnia. etsi nullo tempore in suspicionem tibi debui venire partium causa potius quam tua tibi suadere, ut te aut cum Caesare nobiscumque coniungeres aut certe in otium referres, praecipue nunc iam inclinata victoria ne possum quidem in ullam aliam incidere opinionem nisi in eam, in qua scilicet tibi suadere videar quod pie tacere non possim. tu autem, mi Cicero, sic haec accipies ut, sive probabuntur tibi sive non probabuntur, ab optimo certe animo ac deditissimo tibi et cogitata et scripta esse iudices.
animadvertis Cn. Pompeium nec nominis sui nec rerum gestarum gloria neque etiam regum ac nationum clientelis, quas ostentare crebro solebat; esse tutum, et hoc etiam, quod infimo cuique contigit, illi non posse contingere, ut honeste effugere possit, pulso Italia, amissis Hispaniis, capto exercitu veterano, circumvallato nunc denique, quod nescio an nulli umquam nostro acciderit imperatori. quam ob rem quid aut ille sperare possit aut tu animum adverte pro tua prudentia ; sic enim facillime quod tibi utilissimum erit consili capies. illud autem a te peto, ut, si iam ille evitaverit hoc periculum et se abdiderit in classem, tu tuis rebus consulas et aliquando tibi potius quam cuivis sis amicus. satis factum est iam a te vel officio vel familiaritati, satis factum etiam partibus et ei rei p., quam tu probabas ;
reliquum est, ubi nunc est res p., ibi simus potius quam, dum illam veterem sequamur, simus in nulla. qua re velim, mi iucundissime Cicero, si forte Pompeius pulsus his quoque locis rursus alias regiones petere cogatur, ut tu te vel Athenas vel in quamvis quietam recipias civitatem. quod si eris facturus, velim mihi scribas, ut ego, si ullo modo potero, ad te advolem. quaecumque de tua dignitate ab imperatore erunt impetranda, qua est humanitate Caesar, facillimum erit ab eo tibi ipsi impetrare, et meas tamen preces apud eum non minimum auctoritatis habituras puto. erit tuae quoque fidei et humanitatis curare ut is tabellarius, quem ad te misi, reverti possit ad me et a te mihi litteras referat.