Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Caninius noster me tuis verbis admonuit, ut scriberem ad te, si quid esset quod putarem te scire oportere. est igitur adventus Caesaris scilicet in exspectatione, neque tu id ignoras. sed tamen, cum ille scripsisset, ut opinor, se in Alsiense venturum, scripserunt ad eum sui ne id faceret ; multos ei molestos fore ipsumque multis ; Ostiae videri commodius eum exire posse. id ego non intellegebam quid interesset ; sed tamen Hirtius mihi dixit et se ad eum et Balbum et Oppium scripsisse ut ita faceret, homines, ut cognovi, amantis tui.

hoc ego idcirco nosse te volui, ut scires hospitium tibi ubi parares, vel potius ut utrubique (quid enim ille facturus sit incertum est), et simul ostentavi tibi me istis esse familiarem et consiliis eorum interesse. quod ego cur nolim nihil video ; non enim est idem ferre, si quid ferendum est, et probare, si quid non probandum est. etsi quid non probem equidem iam nescio, praeter initia rerum ; nam haec in voluntate fuerunt. vidi enim (nam tu aberas) nostros amicos cupere bellum, hunc autem non tam cupere quam non timere (ergo haec consili fuerunt, reliqua necessaria), vincere autem aut hos aut illos necesse esse.

scio te semper mecum in luctu fuisse, cum videremus quom illud ingens malum, alterius utrius exercitus et ducum interitum, tum vero extremum malorum omnium esse civilis belli victoriam ; quam quidem ego etiam illorum timebam, ad quos veneramus ; crudeliter enim otiosissimi minabantur, eratque iis et tua invisa voluntas et mea oratio ; nunc vero, si essent nostri potiti, valde intemperantes fuissent, erant enim nobis perirati ; quasi quicquam de nostra salute decrevissemus, quod non idem illis censuissemus, aut quasi utilius rei p. fuerit eos etiam ad bestiarum auxilium confugere quam vel emori vel cum spe,

si non optima, at aliqua tamen vivere. at in perturbata re p. vivimus. quis negat? sed hoc viderint ii, qui nulla sibi subsidia ad omnis vitae status paraverunt ; huc enim ut venirem, superior longius quam volui fluxit oratio. Cum enim te semper magnum hominem duxi, tum quod his tempestatibus es prope solus in portu fructusque doctrinae percipis eos qui maximi sunt, ut ea consideres eaque tractes, quorum et usus et delectatio est omnibus istorum et actis et voluptatibus anteponenda. equidem hos tuos Tusculanensis dies instar esse vitae puto libenterque omnibus omnis opes concesserim, ut mihi liceat vi nulla interpellante isto modo vivere ;

quod nos quoque imitamur, ut possumus, et in nostris studiis libentissime conquiescimus. quis enim hoc non dederit nobis ut, cum opera nostra patria sive non possit uti sive nolit, ad eam vitam revertamur, quam multi docti homines fortasse non recte, sed tamen multi etiam rei p. praeponendam putaverunt? quae igitur studia magnorum hominum sententia vacationem habent quandam publici muneris, iis concedente re p. cur non abutamur?

sed plus facio quam Caninius mandavit, †iure enim, si quid ego scirem, rogarat, quod tu nescires, ego tibi ea narro, quae tu melius scis quam ipse, qui narro. faciam ergo illud, quod rogatus sum, ut eorum, quae temporis huius sint, †quae tua audiero, ne quid ignores.

Scr. Romae ex. m. Maio a. 708 (46).CICERO VARRONI

cenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae. mihi vero iam maturum videtur ; nam quod ante calumniatus sum, indicabo malitiam meam ; volebam prope alicubi esse, si quid bonae salutis, su/n te du/' e)rxome/nw ; nunc quoniam confecta sunt omnia, dubitandum non est quin equis viris. nam ut audivi de L. Caesare filio, mecum ipse:

  1. quíd hic mihi faciét patri?
itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, cenitare.

quid faciam? tempori serviendum est. sed ridicula missa, praesertim cum sit nihil quod rideamus:

  1. Africa terribili tremit horrida terra tumultu.
itaque nullum est a)poprohgme/non quod non verear. sed quod quaeris, quando, qua, quo, nihil adhuc scimus. istuc ipsum de Baiis, non nulli dubitant an per Sardiniam veniat ; illud enim adhuc praedium suum non inspexit nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit. ego omnino magis arbitror per Siciliam Veliam, sed iam sciemus ; adventat enim Dolabella. Eum puto magistrum fore.
  1. polloi\ maqhtai\ krei/ssones didaska/lwn.
sed tamen, si sciam quid tu constitueris', meum consilium accommodabo potissimum ad tuum ; qua re exspecto tuas litteras.