Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore, neque solum propter rei p. sed etiam propter anni tempus ; qua re istum diem probo, itaque eundem ipse sequar.

consili nostri, ne si eos quidem, qui id secuti non sunt, non paeniteret, nobis paenitendum putarem ; secuti enim sumus non spem sed officium, reliquimus autem non officium sed desperationem. ita verecundiores fuimus quam qui se domo non commoverunt, saniores quam qui amissis opibus. domum non reverterunt. sed nihil minus fero quam severitatem otiosorum et, quoquo modo se res habet, magis illos vereor, qui in bello occiderunt, quam hos curo, quibus non satis facimus, quia vivimus.

mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Nonas veniendi, istic te videbo ; si minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem faciam, ut lavatio parata sit