Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
etsi quid scriberem non habebam, tamen Caninio. ad te eunti non potui nihil dare. quid ergo potissimum scribam? quod velle te puto, cito me ad te esse venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto incendio civitatis in istis locis esse ; dabimus sermonem iis, qui nesciunt nobis, quocumque in loco simus, eundem cultum, eundem victum esse. 'quid refert? tamen in sermonem incidemus. valde id, credo, laborandum est ne, cum omnes in omni genere et scelerum et flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut inter nos cessatio vituperetur. ego vero neglecta barbarorum inscitia persequar; quamvis enim sint haec misera, quae sunt miserrima, tamen artes nostrae nescio quo modo nunc uberiores fructus ferre videntur quam olim ferebant, sive quia nulla nunc in re alia adquiescimus, sive quod gravitas morbi facit ut medicinae egeamus, eaque nunc appareat, cuius vim non sentiebamus cum valebamus. sed quid ego nunc haec ad te, cuius domi nascuntur glau=k' ei)s *)aqh/nas? nihil scilicet nisi ut rescriberes aliquid, me exspectares. sic igitur facies.