Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

'in eo igitur,' inquis, 'convivio Cicero ille,

  1. quem aspectabant, cuius ob os Graii ora obvertebant sua?
non me hercule suspicatus sum illam adfore. sed tamen ne Aristippus quidem ille Socraticus erubuit, cum esset obiectum habere eum Laida. 'habeo,' inquit, 'non habeor a Laide' (Graece hoc melius ; tu, si voles, interpretabere) ; me vero nihil istorum ne iuvenem quidem movit umquam, ne nunc senem ; convivio delector ; ibi loquor quod in solum, ut dicitur, et gemitum in risus maximos transfero.

an tu id melius, qui etiam in philosophum inriseris, qui cum ille, 'si quis quid quaereret,' dixisset, cenam te quaerere a mane dixeris? ille baro te putabat quaesiturum, unum caelum esset an innumerabilia. quid ad te? at hercule †cena non quid ad te tibi praesertim. sic igitur vivitur: cotidie aliquid legitur aut scribitur ; dein ne amicis nihil tribuamus, epulamur una non modo non contra legem, si ulla nunc lex est, sed etiam intra legem et quidem aliquanto. qua re nihil est quod adventum nostrum extimescas ; non multi cibi hospitem accipies, multi ioci.