Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

summum me ducem litterae tuae reddiderunt. plane nesciebam te tam peritum esse rei militaris ; Pyrrhi te libros et Cineae video lectitasse. itaque obtemperare cogito praeceptis tuis, hoc amplius, navicularum habere aliquid in ora maritima. contra equitem Parthum negant ullam armaturam meliorem inveniri posse. sed quid ludimus? nescis quo cum imperatore tibi.negotium sit. *paidei/an *ku/rou quam contrieram legendo, totam in hoc imperio explicavi.

sed iocabimur alias coram, ut spero, brevi tempore ; nunc ades ad imperandum vel ad parendum potius ; sic enim antiqui loquebantur. Cum M. Fadio, quod scire te arbitror, mihi summus usus est valdeque eum diligo cum propter summam probitatem eius ac singularem modestiam, tum quod in iis controversiis, quas habeo cum tuis combibonibus Epicuriis, optima opera eius uti soleo.

is cum ad me Laudiceam venisset mecumque ego eum esse vellem, repente percussus est atrocissimis litteris, in quibus scriptum erat fundum Herculanensem a Q. Fadio fratre proscriptum esse, qui fundus cum eo communis esset. id M. Fadius pergraviter tulit existimavitque fratrem suum, hominem non sapientem, is impulsu inimicorum suorum eo progressum esse. nunc si me amas, mi Paeto, negotium totum suscipe ; molestia Fadium libera. auctoritate tua nobis opus est et consilio et etiam gratia. noti pati litigare fratres et iudiciis turpibus conflictari. Matonem et Pollionem inimicos habet Fadius. quid multa? non me hercule tam perscribere possum quam mihi gratum feceris, si otiosum Fadium reddideris. id ille in te positum esse putat mihique persuadet.

Scr. Romae ex. m. interc. pr. aut in. post a. 708 (46).CICERO PAETO S. D.

accubueram hora nona, cum ad te harum exemplum in codicillis exaravi. dices: 'ubi?' apud Volumnium Eutrapelum, et quidem supra me Atticus, infra Verrius, familiares tui. miraris tam exhilaratam esse servitutem nostram? quid ergo faciam? (te consulo, qui philosophum audis) angar, excruciem me? quid adsequar? deinde quem ad finem? 'vivas,' inquis 'in litteris.' .an quicquam me aliud agere censes aut posse vivere, nisi in litteris viverem? sed est earum etiam 'non satietas sed quidam modus ; a quibus cum discessi, etsi minimum mihi est in cena (quod tu unum zh/thma Dioni philosopho posuisti), tamen quid potius faciam, prius quam me dormitum conferam, non reperio. audi reliqua: infra Eutrapelum Cytheris accubuit.