Letters to his Friends
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
'Liberis dare operam' quam honeste dicitur ! etiam patres rogant filios ; eius operae nomen non audent dicere. Socraten fidibus docuit nobilissimus fidicen ; 'Connus' vocitatus est ; num id obscenum putas? Cum loquimur 'terni,' nihil flagiti dicimus ; at cum 'bini,' obscenum est. 'Graecis quidem,' inquies. nihil est ergo in verbo, quoniam et ego Graece scio et tamen tibi dico 'bini,' idque tu facis, quasi ego Graece, non Latine dixerim. 'ruta' et 'menta' recte utrumque ; volo mentam pusillam ita appellare ut 'rutulam ; non licet. belle 'tectoriola ; dic ergo etiam 'pavimenta' isto modo ; non potes. Viden igitur nihil esse nisi ineptias, turpitudinem nec in verbo esse nec in re, itaque nusquam esse?
igitur in verbis honestis obscena ponimus. quid enim? non honestum verbum est 'divisio'? at inest obscenum, cui respondet 'intercapedo.' num haec ergo obscena sunt? nos autem ridicule: si dicimus 'ille patrem strangulavit,' honorem non praefamur ; sin de Aurelia aliquid aut Lollia, honos praefandus est. et quidem iam etiam non obscena verba pro obscenis sunt. '"Batuit," inquit, impudenter, "depsit" multo impudentius.' atqui neutrum est obscenum. stultorum plena sunt omnia. 'testes' verbum honestissimum in iudicio, alio loco non nimis ; et honesti 'colei Lanuvini,' 'Cliternini' non honesti. quid? ipsa res modo honesta, modo turpis ; suppedit, flagitium est ; iam erit nudus in balneo, non reprehendes.
habes scholam Stoicam: o( sofo\s eu)qurrhmonh/sei. quam multa ex uno verbo tuo! te adversus me omnia audere gratum est ; ego servo et servabo (sic enim adsuevi) Platonis verecundiam. itaque tectis verbis ea ad te scripsi, quae apertissimis agunt Stoici ; sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos ac ructus esse oportere. honorem igitur K. Martiis. tu me diliges et valebis.
Here veni in Cumanum, cras ad te fortasse ; sed cum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem ; etsi M. Caeparius, cum mihi in silva gallinaria obviam venisset quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares. tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam ; non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere. exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis.