Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

tamen a malitia non discedis ; tenuiculo apparatu significas Balbum fuisse contentum. hoc videris dicere, cum reges tam sint continentes, multo magis consularis esse oportere. nescis me ab illo omnia expiscatum ; recta enim a porta domum meam venisse neque hoc admiror, quod non suam potius, sed illud, quod non ad suam. ego autem tribus primis verbis : ' quid noster Paetus?' at ille adiurans nusquam se umquam libentius.

hoc si verbis adsecutus es, auris ad te adferam non minus elegantis ; sin autem obsonio, peto a te ne pluris esse balbos quam disertos putes. me cotidie aliud ex alio impedit ; sed si me expediero ut in ista loca venire possim, non committam ut te sero a me certiorem factum putes.

Scr. Romae in m. Sext. a. 708 (46).CICERO PAETO.

dupliciter delectatus sum tuis litteris, et quod ipse risi et quod te intellexi iam posse ridere ; me autem a te ut scurram velitem malis oneratum esse non moleste tuli ; illud doleo, in ista loca venire me, ut constitueram, non potuisse ; habuisses enim non hospitem sed contubernalem. at quem virum! non eum, quem tu es solitus promulside conficere ; integram famem ad ovum adfero, itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur. illa mea, quae solebas antea laudare, 'O hominem facilem! O hospitem non gravem!' abierunt ; nam omnem nostram de re p. curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem causarum abiecimus, in Epicuri nos, adversari nostri, castra coniecimus, nec tamen ad hanc insolentiam, sed ad illam tuam lautitiam, veterem dico, cum in sumptum habebas ; etsi numquam plura praedia habuisti.

proinde te para; cum homine et edaci tibi res est et qui iam aliquid intellegat (o)yimaqei=s autem homines scis quam insolentes sint) ; dediscendae tibi sunt sportellae et artologam tui. nos iam †ex artis tantum habemus, ut Verrium tuum et Camillum (qua munditia homines, qua elegantia!) vocare saepius audeamus. sed vide audaciam ; etiam Hirtio cenam dedi, sine pavone tamen. in ea cena cocus meus praeter ius fervens nihil non potuit imitari.