Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed tamen ipse Caesar habet peracre iudicium, et, ut Servius, frater tuus, quem litteratissimum fuisse iudico, facile diceret: 'hic versus Plauti non est, hic est,' quod tritas auris haberet notandis generibus poetarum et consuetudine legendi, sic audio Caesarem, cum volumina iam confecerit a)pofqegma/twn, si quod adferatur ad eum pro meo quod meum non sit reicere solere ; quod eo nunc magis facit, quia vivunt mecum fere cotidie illius familiares. incidunt autem in sermone vario multa, quae fortasse illis, cum dixi, nec inlitterata nec insulsa esse videantur ; haec ad illum cum reliquis actis perferuntur ; ita enim ipse mandavit. sic fit ut, si quid praeterea de me audiat, non audiendum putet. quam ob rem Oenomao tuo nihil utor ; etsi posuisti loco versus Accianos.

sed quae est 'invidia,' aut quid mihi nunc invideri potest? verum fa,c esse omnia ; sic video philosophis placuisse iis, qui mihi soli videntur vim virtutis tenere, nihil esse sapientis praestare nisi culpam. qua mihi videor dupliciter carere, et quod ea senserim quae rectissima fuerunt, et quod, cum viderem praesidi non satis esse ad ea obtinenda, viribus certandum cum valentioribus non putarim. ergo in officio boni civis certe non sum reprehendendus. reliquum est ne quid stulte, ne quid temere dicam aut faciam contra potentis. id quoque puto esse sapientis. cetera vero, quid quisque me dixisse dicat, aut quo modo ille accipiat, aut qua fide mecum vivant ii qui me assidue colunt et observant, praestare non possum.

ita fit ut et consiliorum superiorum conscientia et praesentis temporis moderatione me consoler et illam Acci similitudinem non modo iam ad 'invidiam,' sed ad fortunam transferam, quam existimo levem et imbecillam ab animo firmo et gravi 'tamquam fluctum a saxo frangi' oportere. etenim cum plena sint monumenta Graecorum quem ad modum sapientissimi viri regna tulerint vel Athenis vel Syracusis, cum servientibus suis civitatibus fuerint ipsi quodam modo liberi, ego me non putem tueri meum statum sic posse ut neque offendam animum cuiusquam nec frangam dignitatem meam?