Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

C. Subernius Calenus et meus est familiaris et Leptae nostri familiarissimi pernecessarius. is cum vitandi belli causa profectus esset in Hispaniam cum M. Varrone ante bellum, ut in ea provincia esset, in qua nemo nostrum post Afranium superatum bellum ullum fore putaret, incidit in ea ipsa mala, quae summo studio vitaverat ; oppressus est enim bello repentino, quod bellum commotum a Scapula ita postea confirmatum est a Pompeio, ut nulla ratione ab illa miseria se eripere posset.

eadem causa fere est M. Plani heredis, qui est item Calenus, Leptae nostri familiarissimus. hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore cura, studio, sollicitudine animi commendare non possim. volo ipsorum causa, meque in eo vehementer et amicitia movet et humanitas ; Lepta vero cum ita laboret, ut eius fortunae videantur in discrimen venire, non possum ego non aut proxime atque ille aut etiam aeque laborare. quapropter, etsi saepe expertus sum quantum me amares, tamen sic velim tibi persuadeas, id me in hac re maxime iudicaturum.