Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

non dubito quin perlatum ad te sit Appium a Dolabella reum factum sane quam non ea qua existimaveram invidia; neque enim stulte Appius, qui, simul atque Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem triumphique postulationem abiecerat; quo facto rettudit sermones paratiorque visus est quam speraverat accusator. is nunc in te maximam spem habet. scio tibi eum non esse odio; quam velis eum obligare in tua manu est. Cum quo si simultas tibi non fuisset, liberius tibi de tota re esset; nunc si ad illam summam veritatem legitimum ius exegeris, cavendum tibi erit ne parum simpliciter et candide posuisse inimicitias videaris. in hanc partem porro tutum tibi erit si quid volueris gratificari; nemo enim necessitudine et amicitia te deterritum ab officio dicet. illud mihi occurrit, quod inter postulationem et nominis delationem uxor a Dolabella discessit.

quid mihi discedens mandaris memini; quid ego tibi scripserim te non arbitror oblitum. non est iam tempus plura narrandi; unum illud monere te possum, si res tibi non displicebit, tamen hoc tempore nihil de tua voluntate ostendas et exspectes quem ad modum exeat ex hac causa. denique invidiosum tibi sit, si emanarit porro significatio ulla intercessit, clarius, quam deceat aut expediat, fiat. neque ille tacere eam rem poterit, quae suae spei tam opportuna acciderit quaeque in negotio conficiendo tanto inlustrior erit, cum praesertim is sit qui, si perniciosum sciret esse loqui de hac re, vix tamen se contineret.

Pompeius dicitur valde pro Appio laborare, ut etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum. hic nos omnes absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt. consules autem habemus summa diligentia; adhuc s. c. nisi de feriis Latinis nullum facere potuerunt. Curioni nostro tribunatus conglaciat.