Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

invideo tibi; tam multa cotidie quae mirere istoc perferuntur, primum illud, absolutum Messalam, deinde eundem condemnatum, C. Marcellum cos. factum, M. Calidium ab repulsa postulatum a Galliis duobus, P. Dolabellam xv virum factum. hoc tibi non invideo, caruisse te pulcherrimo spectaculo et Lentuli cruris repulsi vultum non vidisse. at qua spe, quam certa opinione descenderat, quam ipso diffidente Dolabella! et hercules, nisi nostri equites acutius vidissent, paene concedente adversario superasset.

illud te non arbitror miratum, Servaeum, designatum tr. pl., condemnatum; cuius in locum C. Curio petiit. sane quam incutit multis, qui eum facilitatemque eius non norunt, magnum metum; sed ut spero et volo et ut se fert ipse, bonos et senatum malet; totus, ut nunc est, hoc scaturit. huius autem voluntatis initium et causa est quod eum non mediocriter Caesar, qui solet infimorum hominum amicitiam sibi qualibet impensa adiungere, valde contempsit. qua in re mihi videtur illud perquam venuste cecidisse, quod a reliquis quoque usque eo est animadversum ut Curio, qui nihil consilio facit, ratione et insidiis usus videretur in evitandis consiliis, qui se intenderant adversarios in eius tribunatum, Laelios et Antonios et id genus valentis dico.

has ego tibi litteras eo maiore misi intervallo, quod comitiorum dilationes occupatiorem me habebant et exspectare in dies exitum cogebant, ut confectis omnibus te facerem certiorem. ad K. Sext. usque exspectavi. praetoriis morae quaedam inciderunt. mea porro comitia quem eventum sint habitura nescio; opinionem quidem, quod ad Hirrum attinet, incredibilem aed. pl. comitiis nacta sunt. nam M. Coelium Vinicianum mentio illa fatua, quam deriseramus olim, et promulgatio de dictatore subito deiecit et deiectum magno clamore insecuta est. Inde Hirrum cuncti iam non faciendum flagitare. spero te celeriter et de nobis, quod sperasti, et de illo, quod vix sperare ausus es, auditurum.

de re p. iam novi quicquam exspectare desieramus; sed cum senatus habitus esset ad Apollinis a. d. xi K. Sext. et referretur de stipendio Cn. Pompei, mentio facta est de legione ea, quam expensam tulit C. Caesari Pompeius, quo numero esset, quoad pateretur eam Pompeius esse in Gallia. coactus est dicere Pompeius se legionem abducturum, sed non statim sub mentionem et convicium obtrectatorum; inde interrogatus de successione C. Caesaris; de qua, hoc est de provinciis, placitum est ut quam primum ad urbem reverteretur Cn. Pompeius, ut coram eo de successione provinciarum ageretur; nam Ariminum ad exercitum Pompeius erat iturus et statim iit. puto Idibus Sext. de ea re actum iri. profecto aut transigetur aliquid aut turpiter interce.detur; nam in disputando coiecit illam vocem Cn. Pompeius, omnis oportere senatui dicto audientis esse. ego tamen sic nihil exspecto quo modo Paulum, cos. designatum, primum sententiam dicentem.

saepius te admoneo de syngrapha Sittiana (cupio enim te intellegere eam rem ad me valde pertinere); item de pantheris, ut Ciburatas accersas curesque ut mi vehantur; praeterea (nuntiatur enim nobis et pro certo iam habetur regem Alexandrinum mortuum), quid mihi suadeas, quo modo regnum illud se habeat, quis procuret, diligenter mihi perscribas. K. Sext.