Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

neque haec dico quod diffidam huic causae, sed, crede mihi, perire satius est quam hos videre. quod si timor vestrae crudelitatis non esset, eiecti iam pridem hinc essemus ; nam hic nunc praeter faeneratores paucos nec homo nec ordo quisquam est nisi Pompeianus. equidem iam to effeci ut maxime plebs et, qui antea noster fuit, populus vester esset. 'cur hoc?' inquis. immo reliqua exspectate ; vos invitos vincere coegero. †Arruntanum me Catonem ; vos dormitis nec haec adhuc mihi videmini intellegere, qua nos pateamus et qua simus imbecilli. atque hoc nullius praemi spe faciam sed, quod apud me plurimum solet valere, doloris atque indignitatis causa. quid istic facitis? proelium exspectatis, quod firmissimum †haec? vestras copias non novi ; nostri valde depugnare et facile algere et esurire consuerunt.

Scr. Romae ex. a. 707 (47) aut in. a. 708 (46).CICERO M. VARRONI S.

ex iis litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil sane ex isdem litteris potui suspicari; in spem tamen venio appropinquare tuum adventum; qui mihi utinam solacio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur, ut nullam adlevationem quisquam non stultissimus sperare debeat; sed tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare.

scito enim me, postea quam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum usum dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me subpudebat; videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in eo permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse. quam ob rem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea, quae premant, et ea, quae impendeant, me facile laturum. quam ob rem sive in Tusculano sive in Cumano ad te placebit sive, quod minime velim, Romae dum modo simul simus, perficiam profecto ut id utrique nostrum commodissimum esse diiudicetur.

Scr. Romae paulo post xii K. Mai. a. 708 (46).CICERO VARRONI

Caninius tuus et idem noster cum ad me pervesperi venisset et se postridie mane ad te iturum esse dixisset, dixi ei me daturum litterarum aliquid; mane ut peteret rogavi. conscripsi epistulam noctu; nec ille ad me rediit; oblitum credidi. ac tamen eam ipsam tibi epistulam misissem per meos, nisi audissem ex eodem postridie te mane e Tusculano exiturum. at tibi repente paucis post diebus, cum minime exspectarem, venit ad me Caninius mane; proficisci ad te statim dixit. etsi erat e(/wlos illa epistula, praesertim tantis postea novis rebus adlatis, tamen perire lucubrationem meam nolui et eam ipsam Caninio dedi; sed cum eo ut cum homine docto et amantissimo tui locutus ea sum, quae pertulisse illum ad te existimo.

tibi autem idem consili do quod mihimet ipsi, ut vitemus oculos hominum, si linguas minus facile possimus; qui enim victoria se efferunt, quasi victos nos intuentur, qui autem victos nostros moleste ferunt, nos dolent vivere. quaeres fortasse cur, cum haec in urbe sint, non absim quem ad modum tu. tu enim ipse, qui et me et alios prudentia vincis, omnia, credo, vidisti, nihil te omnino fefellit. quis est tam Lynceus qui in tantis tenebris nihil offendat, nusquam incurrat?

ac mihi quidem iam pridem venit in mentem bellum esse aliquo exire, ut ea, quae agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem. sed calumniabar ipse; putabam, qui obviam mihi venisset, ut cuique commodum esset, suspicaturum aut dicturum, etiam si non suspicaretur: 'hic aut metuit et ea re fugit aut aliquid cogitat et hàbet navem paratam.' denique, levissime qui suspicaretur et qui fortasse me optime novisset, putaret me idcirco discedere, quod quosdam homines oculi mei ferre non possent. haec ego suspicans adhuc Romae maneo, et tamen lelhqo/tws consuetudo diurna callum iam obduxit stomacho meo. habes rationem mei consili.