Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te ciens prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse. quod si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello, dum haec decernuntur ; quae iam erunt confecta. id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.

Scr. Romae vel ex. m. Ian. vel m. Febr. a. 706 (48).CAELIVS CICERONI S.

ergo me potius in Hispania fuisse tum quam Formiis, quom tu profectus es ad Pompeium! quod utinam taut Appius Claudius in ista parte C. Curio, quoius amicitia me paulatim in hanc perditam causam imposuit ; nam mihi sentio bonam mentem iracundia et amore ablatam. tu: tu porro, cum ad te proficiscens Ariminum noctu venissem, dum mihi pacis mandata das ad Caesarem et mirificum civem agis, amici officium neglexisti neque mi consuluisti.

neque haec dico quod diffidam huic causae, sed, crede mihi, perire satius est quam hos videre. quod si timor vestrae crudelitatis non esset, eiecti iam pridem hinc essemus ; nam hic nunc praeter faeneratores paucos nec homo nec ordo quisquam est nisi Pompeianus. equidem iam to effeci ut maxime plebs et, qui antea noster fuit, populus vester esset. 'cur hoc?' inquis. immo reliqua exspectate ; vos invitos vincere coegero. †Arruntanum me Catonem ; vos dormitis nec haec adhuc mihi videmini intellegere, qua nos pateamus et qua simus imbecilli. atque hoc nullius praemi spe faciam sed, quod apud me plurimum solet valere, doloris atque indignitatis causa. quid istic facitis? proelium exspectatis, quod firmissimum †haec? vestras copias non novi ; nostri valde depugnare et facile algere et esurire consuerunt.

Scr. Romae ex. a. 707 (47) aut in. a. 708 (46).CICERO M. VARRONI S.

ex iis litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil sane ex isdem litteris potui suspicari; in spem tamen venio appropinquare tuum adventum; qui mihi utinam solacio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur, ut nullam adlevationem quisquam non stultissimus sperare debeat; sed tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare.

scito enim me, postea quam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum usum dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me subpudebat; videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in eo permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse. quam ob rem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea, quae premant, et ea, quae impendeant, me facile laturum. quam ob rem sive in Tusculano sive in Cumano ad te placebit sive, quod minime velim, Romae dum modo simul simus, perficiam profecto ut id utrique nostrum commodissimum esse diiudicetur.