Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

pudet me tibi confiteri et queri de Appi, hominis ingratissimi, iniuriis, qui me odisse, quia magna mihi debebat beneficia, coepit et, cum homo avarus ut ea solveret sibi imperare non posset, occultum bellum mihi indixit, ita occultum tamen ut multi mihi renuntiarent et ipse facile animadverterem male eum de me cogitare. postea quam vero comperi eum conlegium temptasse, deinde aperte cum quibusdam locutum, cum L. Domitio, ut nunc est, mihi inimicissimo homine, deliberare, velle hoc munusculum deferre Cn. Pompeio, ipsum reprenderem et ab eo deprecarer iniuriam, quem vitam mihi debere putaram, impetrare a me non potui.

quid ergo est? tamen quasi aliquot amicis, qui testes erant meorum in illum meritorum, locutus sum. postea quam illum ne quoi satis faceret quidem me dignum habere sensi, malui conlegae eius, homini alienissimo mihi et propter amicitiam tuam non aequissimo, me obligare quam illius simiae vultum subire. id postquam resciit, excanduit et me causam inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia minus satis fecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer. postea non destitit accersere Polam Servium accusatorem, mire cum Domitio consilia.