Letters to his Friends

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. 1. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

renuntiatum nobis erat Hirrum diutius dicturum. prendimus eum; non modo non fecit sed, cum de hostiis ageretur et posset rem impedire si ut numeraretur postularet, tacuit; tantum Catoni adsensus est, qui de te locutus honorifice non decrerat supplicationes. tertius ad hos Favonius accessit. qua re pro cuiusque natura et instituto gratiae sunt agendae, his, quod tantum voluntatem ostenderunt, pro sententia cum impedire possent non pugnarunt, Curioni vero, quod de suarum actionum cursu tua causa deflexit. nam Furnius et Lentulus, ut debuerunt, quasi eorum res esset, una nobiscum circumierunt et laborarunt. Balbi quoque Corneli operam et sedulitatem laudare possum; nam cum Curione vehementer locutus est et eum, si aliter fecisset, iniuriam Caesari facturum dixit, tum eius fidem in suspicionem adduxit. decrerant quidem neque transigi volebant Domitii, Scipiones. quibus hac re ad intercessionem evocandam interpellantibus venustissime Curio respondit se eo libentius non intercedere, quod quosdam qui decernerent videret confici nolle.

quod ad rem publicam attinet, in unam causam omnis contentio conlecta est de provinciis; in quam adhuc incubuisse cum senatu Pompeius videtur ut Caesar Id. Nov. decedat; Curio omnia potius subire constituit quam id pati, ceteras suas abiecit actiones. nostri porro, quos tu bene nosti, ad extremum certamen rem deducere non audebant. scaena rei totius haec: Pompeius, tamquam Caesarem non impugnet sed quod illi aequum putet constituat, ait Curionem quaerere discordias, valde autem non vult et plane timet Caesarem cos. desig. prius, quam exercitum et provinciam tradiderit. accipitur satis male a Curione et totus eius secundus consulatus exagitatur. hoc tibi dico: si omnibus rebus prement Curionem, Caesar defendet intercessorem; si, quod videntur, reformidarint, Caesar quoad volet manebit.

quam quisque sententiam dixerit, in commentario est rerum urbanarum; ex quo tu quae digna sunt selige; multa transi, in primis ludorum explosiones et funerum et ineptiarum ceterarum. plura habet utilia; denique malo in hanc partem errare, ut quae non desideres audias, quam quicquam quod opus est praetermittatur. tibi curae fuisse de Sittiano negotio gaudeo; sed quoniam suspicaris minus certa fide eos tibi visos, tamquam procurator sic agas rogo.

Scr. Romae circ. xii K. Oct. a. 704 (50).CAELIVS CICERONI S.

pudet me tibi confiteri et queri de Appi, hominis ingratissimi, iniuriis, qui me odisse, quia magna mihi debebat beneficia, coepit et, cum homo avarus ut ea solveret sibi imperare non posset, occultum bellum mihi indixit, ita occultum tamen ut multi mihi renuntiarent et ipse facile animadverterem male eum de me cogitare. postea quam vero comperi eum conlegium temptasse, deinde aperte cum quibusdam locutum, cum L. Domitio, ut nunc est, mihi inimicissimo homine, deliberare, velle hoc munusculum deferre Cn. Pompeio, ipsum reprenderem et ab eo deprecarer iniuriam, quem vitam mihi debere putaram, impetrare a me non potui.

quid ergo est? tamen quasi aliquot amicis, qui testes erant meorum in illum meritorum, locutus sum. postea quam illum ne quoi satis faceret quidem me dignum habere sensi, malui conlegae eius, homini alienissimo mihi et propter amicitiam tuam non aequissimo, me obligare quam illius simiae vultum subire. id postquam resciit, excanduit et me causam inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia minus satis fecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer. postea non destitit accersere Polam Servium accusatorem, mire cum Domitio consilia.

quibus cum parum procederet ut ulla lege mihi ponerent accusatorem, compellari ea lege me voluerunt qua dicere non poterant ; insolentissimi homines summis Circensibus ludis meis postulandum me lege Scantinia curarunt. vix hoc erat Pola elocutus, cum ego Appium censorem eadem lege postulavi. quod melius caderet nihil vidi ; nam sic est a populo et non infimo quoque approbatum, ut maiorem Appio dolorem fama quam postulatio attulerit. praeterea coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere.

conturbat me mora servi huius qui tibi litteras attulit ; nam acceptis prioribus litteris amplius dies quadraginta mansit. quid tibi scribam nescio. scis Domitio comitiorum diem timori esse. te exspecto valde et quam primum videre cupio. A te peto ut meas iniurias proinde doleas, ut me existimas et dolere et ulcisci tuas solere.

Scr. Romae ex. m. Mai. aut in. Iun. a. 704 (50).CAELIVS CICERONI S.

gratulor tibi adfinitate viri medius fidius optimi ; nam hoc ego de illo existimo. cetera porro, quibus adhuc ille sibi parum utilis fuit, et aetate iam sunt decussa, et consuetudine atque auctoritate tua, pudore Tulliae, si qua restabunt, confido celeriter sublatum in ; non est enim pugnax in vitiis neque hebes ad id quod melius sit intellegendum. deinde, quod maximum est, ego illum valde amo.

voles, Cicero, Curionem nostrum lautum intercessionis de provinciis exitum habuisse ; nam cum de intercessione referretur, quae relatio fiebat ex senatus consulto, primaque M. Marcelli sententia pronuntiata esset, qui agendum cum tribunis pl. censebat, frequens senatus in alia omnia iit. stomacho est scilicet Pompeius Magnus nunc ita languenti, ut vix id quod sibi placeat reperiat. transierant illuc, rationem eius habendam qui neque exercitum neque provincias traderet. quem ad modum hoc Pompeius laturus sit, cum cognoscam ; quidnam rei publicae futurum sit, si †aut non curet, vos senes divites videritis. Q. Hortensius, cum has litteras scripsi, animam agebat.

Scr. Romae circ. viii K. Oct. a. 704 (50). CAELIVS CICERONI S.

tanti non fuit Arsacen capere et Seleuceam expugnare, ut earum rerum quae hic gestae sunt spectaculo careres ; numquam tibi oculi doluissent, si in repulsa Domiti vultum vidisses. Magna illa comitia fuerunt, et plane studia ex partium sensu apparuerunt ; perpauci necessitudinem secuti officium praestiterunt. itaque mihi est Domitius inimicissimus ut ne familiarem quidem suum quemquam tam oderit quam me, atque eo magis quod per iniuriam sibi putat ereptum auguratum, quoius ego auctor fuerim. nunc furit tam gavisos homines suum dolorem †unumque move studiosiorem Antoni ; nam Cn. Saturninum adulescentem ipse Cn. Domitius reum fecit sane quam superiore a vita invidiosum ; quod iudicium nunc in exspectatione est, etiam in bona spe post Sex. Peducaei absolutionem.